Contumax aut superbus

Si quis clericorum contumax aut superbus episcopo suo extiterit….

Q. Chrodegang, Regula c. 17 (Bertram, Chrodegang Rules p. 37): Si quis clericus contumax aut inoboediens aut superbus aut ebriosus aut detractor aut contradictor aut rebelles … preceptis episcopi … contemptor repertus fuerit … See also Seckel, NA 35 (1910), p. 113f. on the sources of Ben. Lev. II, 163 (below).

Ben. Lev. II, 163 (Pertz, MGH LL II, 2 p. 81 l. 15–20): DE CONTUMACIBUS PRESBITERIS VEL CLERICIS. Si quis presbiterorum, diaconorum vel reliquorum clericorum contumax aut superbus vel inoboediens aut rebellis episcopo suo extiterit, gradum habentes proprio gradu careant; reliqui vero clerici vel monachi aut laici usque ad satisfactionem communione priventur.

Ben. Lev. III, 431s (Pertz, MGH LL II, 2 p. 129b l. 39–43): Si autem, quod absit, suo episcopo vel reliquis sacerdotibus inobediens vel contumax extiterit, a comitibus vel missis nostris comprehensus in carcerem usque ad nostram et proprii episcopi atque ecclesiae satisfactionem sub magna aeruman retrusus maneat.

Ben. Lev. III, 432d (Schmitz, libIII.pdf p. 108 l. 5–7): Quod si aliquis tam liber quam servus aut ecclesiasticus vel fiscalinus episcopo proprio vel suo sacerdoti aut archidiacono inoboediens vel contumax sive de hoc, sive de alio quolibet scelere extiteret, omnes res eius a comite et a misso episcopi ei contendantur, usque dum episcopo suo oboediat, ut canonice paeniteat.

Decretals:
Ps.-Clemens I, J3 †28.9: Ben. Lev. II, 163 or III, 431s.