Episcopi a deo

Episcopi a deo sunt iudicandi

Q. Isid, Sent. III, 39, 5 (Cazier, CC 111 p. 282 l. 31–36): Rectores ergo a deo iudicandi sunt, a suis autem subditis nequaquam iudicandi sunt: exemplo domini, qui per se vendentes columbas et nummulariorum mensas proprio evertit flagello et proiecit a templo; vel etiam sicut dicit: Deus stetit in synagoga deorum, in medio autem deos discernit (Ps. 81, 1). – Rom. 14, 4: tu quis es qui iudices alienum servum.

Ben. Lev. iii, 441 (Pertz, MGH LL II, 2 p. 130b l. 39–49): Quod Episcopi a Deo, cuius servi existunt, sint iudicandi, accusandi, vel damnandi; quia, iuxta Apostolum, nemo alienum servum debet accusare. Et quod non ab humanis aut pravae vitae hominibus sint lacerandi, ipso Domino regulam tribuente. Episcopi a deo iudicandi sunt, non ab humanis aut pravae vitae hominibus sunt lacerandi ipso domino exemplum dante, quando per ipsum et non per alios vendentes et ementes eiecit de templo et mensas nummulariorum proprio evertit flagello et eiecit de templo. Et sicut alibi ait: Deus stetit in synagoga deorum, in medio autem deos discernit.

Decretals:
Ps.-Clemens I, J3 †26.24