Episcopus expoliatus

Episcopus expoliatus   [Exceptio spolii]

Q. Synodus Palmaris, c. 3 (Mommsen, MGH Auct. ant. 12, S. 427 Z. 17–S. 428 Z. 3): sperans, ut visitator, qui contra religionem, contra statuta vetera vel contra regulas maiorum a parte cleri vel aliquibus laicis fuerat postulatus, ex ordinatione antistitum, sicut decebat sanctum propositum, prima fronte cederet et omnia, quae per suggestiones inimicorum suorum amiserat, potestati eius ab honorabili concilio redderentur et tanti loci praesul legaliter prius statui pristino redderetur et tunc veniret ad causam et, si ita recte videretur, accusantum propositionibus responderet. – Cassiodorus/Epiphanius, Historia Tripartita, VII, 12 (Jacob/Hanslik, CSEL 71 S. 405f. Z. 26–32): Depositos autem ab eis, qui dissimilem patri filium asserebant, sedes proprias recipere decreverunt. Si quis autem eos accusare vellet, aequo hoc periculo facere sanciverunt iudices esse decernentes episcopos recte sapientes et de vicinis provinciis in ecclesia convenientes, ubi testes essent singulorum, qui dicerentur oppressi. – Ennodius, Libellus pro Synodo, c. 69 (Vogel, MGH Auct. ant. 7, S. 58 Z. 30f.): non fuit privilegium, quo spoliari potuit iam nudatus.

Ben. Lev. II, 381p (Pertz, MGH LL II, 2 S. 94a Z. 26–32): Episcopos eiectos atque suis rebus expoliatos in sedes proprias recipi et sua omnia legaliter primo eis reddi sancti canones decreverunt; et postea si quis eos accusare vellet, aequo periculo facere sanciverunt, iudices esse decernentes episcopos recte sapientes in ecclesia convenientes, ubi testes essent singulorum, qui oppressi videbantur. – Fast identisch ist Cap. Ang. 10 (Schon, MGH Studien u. Texte 39 S. 116 Z. 1–S. 117 S. 2):  Placuit episcopos eiectos atque suis rebus expoliatos ecclesias proprias primo recipi et sua omnia eis reddi et postea, si quis eos accusare vellet, aequo periculo facere, iudices esse decernentes episcopos, recta sapientes in ecclesia convenientes, ubi essent singulorum, qui oppressi videbantur.

Ben. Lev. III, 116 (Schmitz, libIII.pdf S. 29 Z. 13–S. 30 Z. 4): De Episcopis eiectis vel suis rebus expoliatis, ut ante non accusentur, quam legibus pleniter restituantur. Si quis episcopus suis fuerit rebus expoliatus et accusatione pulsatus, ordinatione pontificum oportet prima fronte cedere, ut omnia, quae per suggestiones inimicorum amiserat, legaliter potestati eius ab honorabili concilio redintegrentur, et praesul prius statui pristino reddatur; ipseque demum potestative, non subito, sed diu dispositis ordinatisque suis, tunc ad tempus veniat ad causam; et si iuste videtur, accusantium propositionibus respondeat.

Cap. Ang. 3i (Schon, MGH Studien u. Texte 39 S. 103 Z. 1–S. 105 Z. 3), aus Ben. Lev. III, 116 abgeleitet: Nam si quis fuerit rebus expoliatus aut, quod absit, quod alienum ab omnibus esse debet fidelibus, a sede propria eiectus aut in detentione aliqua a suis ovibus fuerit sequestratus, antequam in pristino restituatur honore, et sua omnia, quae ab insidiis inimicorum suorum ei ablata fuerant, redintegrentur, convocari nec iudicare poterit, nisi ipse pro sua necessitate, minime tamen iudicandus advenire sponte elegerit; nec omnino a quoquam respondere rogetur, antequam integerrime omnia, quae per suggestiones inimicorum suorum amiserat, potestati eius ab honorabili concilio redintegrentur, et praesul prius statui pristino reddatur. Et ipse dispositis ordinatisque libere ac secure suis tunc canonice convocatus ad tempus synodo in legitima et canonica veniat ad causam; et si iuste videtur, accusantium propositionibus respondeat.

Ben. Lev. III, 153 (Pertz, MGH LL II, 2 S. 112a Z. 16–19): Canonica testante tuba didicimus quod episcopus eiectus vel suis rebus expoliatus nequaquam debet accusari vel iudicari, antequam legaliter et pleniter restituatur.

Ben. Lev. Add. 3.8 (ebd. S. 139b Z. 37–39): Non est privilegium, quo spoliari possit iam nudatus. Ideo, nisi iusto iudicio decernente, nullus expolietur.

Dekretalen:
Isidorus Mercator c. 6: Cap. Ang. 3i