Incerta non debemus

Incerta namque non debemus iudicare

Q. Isidorus, Synonyma II, 85–86 (Elfassi, CC 111B S. 133f. Z. 936–955): Omnia autem primum quaere, ut cum iustitia definias. Nullum condemnes ante iudicium, nullum iudices suspicionis arbitrio. Ante proba, et sic iudica. Non enim, qui accusatur, sed qui convincitur reus est. Periculosum est de suspicione quempiam iudicare. In ambiguis Dei iudicio reserva sententiam. Quod nosti tuo, quod nescis divino committe iudicio. Non potest condemnari humano examine, quem Deus suo iudicio reservavit. Incerta non iudicamus, quousque veniat Dominus, qui latentia producit in lucem, qui inluminabit abscondita tenebrarum, qui manifestabit consilia cordium [1. Cor. 4, 5]. Quamvis enim vera sint, credenda non sunt, nisi quae certis indiciis conprobantur, nisi quae manifesto examine convincuntur, nisi quae ordine iudiciario publicantur. – Vgl. auch Aug., Serm. 351, 10 (Migne, PL 39 Sp. 1546f.).

Ben. Lev. III, 259 (Pertz, MGH LL II, 2 S. 118a Z. 38–567): De accusatoribus non facile recipiendis, nec absque certa probatione quibusquam iudicandis vel damnandis. Omnia primo diligenter cunctos oportet inquirere, ut cum iustitia definiantur. Nullus quemquam ante iustum iudicium damnet, nullum suspicionis arbitrio iudicet. Prius quidem probet et sic iudicet; non enim qui accusatur, sed qui convincitur, reus est. Pessimum namque et periculosum est quemquam de suspicione iudicare. In ambiguis Dei iudicio reservetur sententia; quod certe agnoscunt suo, quod nesciunt divino reservent iudicio. Quoniam non potest humano condemnari examine, quem deus suo iudicio reservavit. Incerta namque non debemus iudicare quoadusque veniat dominus, qui latentia producet in lucem et inluminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium. Quamvis enim vera sint, non tamen credenda sunt, nisi quae certis indiciis comprobantur, nisi quae manifesto iudicio convincuntur, nisi quae iudicario ordine publicantur.

Dekretalen:
Isidorus Mercator, c. 5