Infames

Infames

Q. Conc. Afric. c. 96 (Dionysio-Hadriana) (Munier, CC 149 So. 231 Z. 1597–1606): QUOD SERVI ET LIBERTI OMNESQUE INFAMAE PERSONAE NON DEBENT ACCUSARE. Item placuit ut omnes servi vel proprii liberti ad accusationem non admittantur, vel omnes quos ad accusanda publica crimina leges publicae non admittunt. Omnes etiam infamiae maculis aspersi, idest histriones ac turpitudinibus subiectae personae, haeretici etiam sive pagani seu Iudaei; sed tamen omnibus, quibus accusatio denegatur, in causis propriis accusandi licentiam non negandam.

Ben. Lev. III, 99 (Schmitz, libIII.pdf S. 25 Z. 6–10): QUALES PERSONAE AD ACCUSATIONEM NON ADMITTANTUR. Placuit, ut omnes servi vel liberti omnesque infames personae ad accusationem non admittantur vel omnes, quos ad accusanda publica crimina leges publicae non admittunt. Gleicher Text bei Coll. Dan. 152i (Schon, MGH Studien u. Texte 38, S. 82 Z. 9–11).

Ben. Lev. III, 437 (Schmitz, libIII.pdf S. 112 Z. 6–11): DE SERVIS ET LIBERTIS VEL INFAMIBUS PERSONIS NON RECIPIENDIS. Omnes servi vel liberti omnesque infames personae non permittantur maiores natu accusare vel omnes, quos ad accusanda publica crimina leges publicae non admittunt. Infames sunt cuncti, quos decreta canonica et ecclesiastica atque leges seculares adscribunt infames esse. – Fast identisch ist Coll. Dan. c. 143c (Schon, MGH Studien u. Texte 38, S. 70 Z. 5–71 Z. 4): Omnes servi et liberti atque infames persone non permittantur maiores natu accusare et omnes, quos ad accusandum publica crimina leges publice non ammittunt. Infames sunt cuncti, quos decreta canonica et ecclesiastica atque leges seculares asscribunt infames esse.

Cap. Angilr. 18 (Schon, MGH Studien u. Texte S. 125 Z. 1–6): Placuit, ut nullus servus, nullus libertus, nulla infamis persona sacerdotem accusent; omnes vero infames esse dicimus, quos leges saeculi infames appellant, et omnes, qui culpis exigentibus ad sacerdotium non possunt provehi. Indignum enim est, ut illi eos accusent, qui esse non possunt, quod ipsi sunt, quoniam, sicut maiores a minoribus non diiudicantur [vgl. Form. Ps. Maior a minore], ita nec criminari possunt. Rezipiert von: Ps.-Clemens I, J3 †26.13.

Dekretalen:
Ps.-Clemens I, J3 †26.13: Cap. Ang. 18.