Non alii primates

Non aliiprimates appellentur, nisi illi, qui primas sedes tenent.

Q. Concilium Africanum c. 6 (Dionysio-Hadriana) (Munier, CC 149 S. 185 Z. 93–96: Registri ecclesiae Carthaginiensis excerpta c. 39): UT PRINCEPS SACERDOTUM NON APPELLETUR EPISCOPUS. Ut primae sedis episcopus non appelletur princeps sacerdotum aut summus sacerdos aut aliquid huiusmodi sed tantum primae sedis episcopus. – Chalcedon c. 12 (Dionysio-Hadriana) (Schwartz, Schwartz, ACO II, 2, 2 S. 46 Z. 14-16): … quaecumque vero civitates litteris imperialibus metropolitani nominis honore subnixae sunt, honore tantummodo perfruantur et qui ecclesiam eius gubernat episcopus, salvis scilicet verae metropoli privilegiis suis.

Ben. Lev. III, 29 (Schmitz libIII.pdf S. 8 Z. 11–13), nur Conc. Afr.: DE APPELLATIONE PRIMAE SEDIS. Ut primae sedis episcopus non appelletur princeps sacerdotum aut summus sacerdos aut aliquid huiuscemodi, sed tantum primae sedis episcopus.

Ben. Lev. III, 439 (Schmitz libIII.pdf S. 113 Z. 10–14; vgl. auch Seckel/Juncker, ZRG Kan. Abt. 23 [1934] S. 357f. und ZRG Kan. Abt. 24 [1935] S. 18–26): DE PRIMATUM ET METROPOLITANORUM DIFFERENTIA. Nulli alii metropolitani appellentur primates nisi illi, qui primas sedes tenent, et quos sancti patres sinodali et apostolica auctoritate primates esse decreverunt. Reliqui vero, qui alias metropolitanas sedes non adepti, non primates, sed metropolitani vocentur.

Ben. Lev. III, 460 Rubrik (Schmitz, libIII.pdf S. 116 Z. 6–10): UT NON ALII METROPOLITANI PRIMATES APPELLENTUR, NISI ILLI, QUI PRIMAS SEDES TENENT, QUIA ALII NON POSSINT TRES TURMAS FACERE DE EPISCOPUS QUAM ILLI, QUI PRIMAS SEDES TENENT, QUI TRES TURMAS FACERE DEBENT, SICUT IN HAC SENTENTIA IUBETUR.

Cap. Ang. 24 (Schon, MGH Studien u. Texte 39 S. 129 Z. 3–9): Nullus archiepiscoporum, nisi qui primas sedes tenent, appelletur primas aut princeps sacerdotum aut summus sacerdos vel aliquid huiusmodi, sed tantum ille, qui in metropoli sedet, aut metropolitanus aut archiepiscopus vocetur et suum in canonibus praefixum non excedens teneat cum humilitate modum, et ille, qui primam sedem retinet, tantummodo primae sedis apelletur episcopus salva semper in omnibus auctoritate beati Petri apostoli.

Dekretalen:
Ps.-Clemens I, J3 †26.7: Cap. Ang. 24.