Privilegia maneant

Privilegia, quae ecclesiis et clericis concessa sunt, maneant incorrupta.

Q. Cod. Theod. XVI, 2, 29 (Mommsen/Krüger, Theodosiani Libri XVI I, 2 p. 844 l. 1–3): Quaecumque a parentibus nostris diversis sunt statuta temporibus, manere inviolata adque incorrupta circa sacrosanctas ecclesias praecipimus. – Cod. Theod. XVI, 2, 38 (idem, p. 848 l. 2–3): Privilegia, quae ecclesiis et clericis legum decrevit auctoritas, hac quoque praeceptione sancta et inviolata permanere decernimus. – Cod. Theod. XVI, 2, 47 (idem, p. 852 l. 1–4): Privilegia ecclesiarum omnium, quae saeculo nostro tyrannus inviderat, prona devotione revocamus, scilicet ut quidquid a divis principibus constitutum est vel quae singuli quique antistites pro causis ecclesiasticis inpetrarant, sub poena sacrilegii iugi solidata aeternitate serventur. – Epit. Paris. of Cod. Theod. XVI (Haenel, Lex Romana Visigothorum p. 248c, v): Ut privilegia, quae ecclesiis et clericis lege concessa sunt, valeant. – Ep. Paris. of Cod. Theod. XVI (idem, p. 248c, r): Quaecumque circum sacrosanctas ecclesias a principibus diversis sunt statuta, manere inviolata praecipit. [All three loci from the Cod. Theod. also present in the Book XVI excerpts in Paris, ms. lat. 12445 and Berlin, Phil. 1741; the role of Ep. Paris. is here probably peripheral.]

Ut privilegia variety:

Ben. Lev. II, 103 (Schmitz, libII.pdf p. 19 l. 6–9): DE PRIVILEGIIS ECCLESIARUM ET CLERICORUM NON CORRUMPENDIS. Ut privilegia, quae ecclesiis et clericis ab antecessoribus nostris vel nobis concessa sunt, semper maneant incorrupta.

Ben. Lev. II, 112 (Schmitz, libII.pdf p. 21 l. 4–6): DE PRIVILEGIIS ECCLESIARUM. Ut privilegia, quae ecclesiis et clericis a singulis regibus vel episcopis caeterisque rectoribus sunt concessa, semper maneant incorrupta.

Ben. Lev. II, 391 (Schmitz, libII.pdf p. 83 l. 13–16): DE PRIVILEGIIS ECCLESIARUM, QUATINUS INCORRUPTA PERSISTANT. Praecipimus, ut privilegia, quae ecclesiis et clericis lege concessa sunt, maneant incorrupta.

Ben. Lev. III, 421a (Pertz, MGH LL II, 2 p. 128a l. 68–p. 128b l. 1): DE PRIVILEGIIS ECCLESIARUM INLIBATE SERVANDIS. Privilegia atque praecepta ecclesiarum manere semper incorrupta praecipimus.

Quaecumque variety:

Ben. Lev. II, 111 (Schmitz, libII.pdf p. 20 l. 20–p. 21 l. 1): Quaecumque a singulis regibus circa sacrosanctas ecclesias sunt constituta vel singuli quique antestites pro causis ecclesiasticis impetraverunt, sub poena sacrilegii iugi solidata aeternitate serventur.

Ben. Lev. II, 114 (Schmitz, libII.pdf p. 21 l. 11–14): UT PRIVILEGIA ECCLESIARUM SEMPER MANEANT INCORRUPTA. Quaecumque circa sacrosanctas ecclesias a principibus diversis sunt statuta, manere inviolata praecipimus.

Ben. Lev. II, 388 (Schmitz, libII.pdf p. 82 l. 14–17): UT INVIOLATA PERMANEANT, QUAE DIVERSI PRINCIPES CIRCA SANCTAS ECCLESIAS STATUERUNT. Quaecumque circa sacrosanctas ecclesias a principibus diversis sunt statuta, manere inviolata praecipimus.

Ben. Lev. III, 477 (Schmitz, libIII.pdf p. 120 l. 10–15): DE HIS, QUAE AB ANTECESSORIBUS NOSTRIS CIRCA CULTUM DIVINUM STATUTA FUERUNT, UT SEMPER INLIBATA PERMANEANT. Quaecumque a parentibus nostris diversis sunt statuta temporibus, manere inviolata atque incorrupta circa sacrosanctas ecclesias praecipimus. Nihil igitur a privilegiis inmutetur. [Cod. Theod. XVI, 2, 29]

Decretals:
Ps.-Anacletus, J3 †15.19: loose, but after the Ut privilegia pattern.